Affordable Access

Župske strukture

Authors
Publisher
Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb; [email protected]
Publication Date

Abstract

Sicut omne ens compositum, etiam paroeciae structuras constitutivas habent. Aliae sunt ordinis supernaturalis (elementum divinum: Deus, fides christiana, gratia, charismata, sacramenta, virtutes, sanctitas), aliae vero ordinis naturalis (elementum humanum). Architectura naturalis paroeciae indolis personalis (Parochus), socialis (populus Dei) aut realis (institutiones et bona materialia) est. Relate ad ipsam paroeciam structurae sunt stricte paroeciales, subparoeciales (e. g. filialis), quasiparoeciales (missio cum cura animarum) et supraparoeciales (uniones paroeciarum, decanatus, regio, vicariatus). Inter illas quaedam sunt essentiales quoad paroeciam (totum elementum divinum, christifideles, pastor), aliae autem magni momenti atque valde utiles (territorium, ecclesia, officium paroeciale, consilium pastorale, opera paroecialia, coemeterium, beneficium etc.). Non omnes omnique tempore structurae aequaliter necessariae ac utiles aestimantur. Datur etiam hierarchia structurarum, non tantum veritatum.

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.

Statistics

Seen <100 times
0 Comments

More articles like this

Župske strukture

Oct 05, 1982
More articles like this..