Affordable Access

Važnost kumranskih otkrića za tekstualnu kritiku Sv. pisma Staroga zavjeta

Authors
Publisher
Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb; [email protected]
Publication Date

Abstract

Manuscripta S. Scripturae in effossionibus qumranicis inventa, inter qute etiam unum integrum Isaiae prophetae, maximi sunt momenti ad promovendam criticam textus V, T., quia quoad antiquitatem suam textum aetate antiquiorem quam textus massoretictus est, repraesentant. Praeter textus enumeratos abhuc circa 580 parva fragmenta S. Scripturae inventa sunt, necnon quidam commentarii integri vel fragmentarii. In quantum hucusque constat ex laboribus eruditorum, qui haec manuscripta S. Scripturae perscrutaverunt, textus inventi meliorem recensionem repraesentant, quam textus receptus in editionibus massoreticis praebet. Sed in patientia adhuc expectandum est, donec omnia manuscripta inventa, ab hominibus eruditis analysi criticae subiicientur, praesertim respectu habito ad versionem graecam LXX.

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.