Affordable Access

Non datur paroecia sine paroecianis

Authors
Publisher
Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb; [email protected]
Publication Date

Abstract

Abstractione facta elementorum divinorum Ecclesiae atque paroeciae, paroecia ecclesiastica constituitur ex communitate christifidelium. Populus iste Dei in paroecia duabus constituentibus definitur: pastore (parocho) et christifidelibus (paroecianis). Tantummodo propter bonum ovium requiritur pastor! Paroeciani sunt christifideles alicuius loci uniti cum pastore (et etiam archipastore dioeceseos) suo. Non tantum catholici, sed etiam alii christiani ad animam Ecclesiae euiusque paroeciarum pertinent. Criteria ad hesionis certae paroeciae praecipua: baptismum, fides, vita, communio christiana atque (quasi) domicilium sunt. Apostolatus ac boni Ecclesiae causa, a jurisdictione parochi seminaria, instituta vitae consecratae et aliqua sanctuaria eximuntur. Paroecias secundum criteria territorialia, ritualia, personalia, functionalia et cathegorialia constituere possumus. Paroeciani ipsi classificationibus diversis, ex, gr. praxeos religiosae, comprehendi possunt. Parochi ad fideles relatio in spiritu caritatis, servitii atque cooperationis considerare debet.

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.

Statistics

Seen <100 times
0 Comments

More articles like this

Sine qua non.

on British dental journal Dec 11, 2010

Service: "sine qua non".

on World neurosurgery July 2012
More articles like this..