Affordable Access

Epistola ad gymnasiorum magistros scripta de antiquo gymnasiorum instituto et defendendo et restituendo

Authors
Publisher
Universitäts- und Landesbibliothek
Publication Date

Abstract

Ankündigung der öffentlichen Prüfung und der übrigen Schulfeierlichkeiten - Epistola ad gymnasiorum magistros scripta de antiquo gymnasiorum instituto et defendendo et restituendo Dpistola ad gymnasiorum inagistros scripta de antiquo gymnasiorum institut© et defendendo et restituendo. Ue gymnasiis restituendis ac defendendis scripturus multorum voces mihi audire videor clamantium: Eheu jam satis est et doctrinarum et querelarum! Jam inde ab longo tempore multorum et querelas inanes et consilia vana audivimus, quum temporum impetus omnia temere secum rapiat neque consilio nee rationi locum det. In primis si de gymna¬ siorum contemptu questurus es, vide ne frustra labores, quum in tanta adversariorum copia, in tarn splendida eorum fortuna, qui contraria via ad summum ingenii eultum pueros se dueturos esse profitentur, et vires tuae tarn exiguae sint, ut plane non sentiantur, et vox querelarum tuarum tarn tenuis, ut non audiatur. Sed sicut in proeliis, quum res male cedunt et omnibus munimentis captis hostes undique premunt, alios abjeetis armis effusa fuga salutem petere, alios, licet salutis spes nulla sit, armis fortiter uti juvat, donec conci- dant; sie in hoc certamine suo quisque utitur animo, suis moribus. Ceterum in tanta eorum virorum copia, qui gymnasiorun causam suseeperunt, mea quoque verba, etiamsi novi nihil addant, cum ceteris sive audientur sive negligentur, numerum certe augebunt, id quod hodie non plane videtur esse spernendum. Nam quum illi rerum publicarum gubernatores in nostra civitate, qui scholis praesunt, publice declaraverint se operam daturos, ut scholarum ratio atque instituta mutarentur, ne illae solae, quae ceteris institutis quasi fundamento sint, in omnium rerum mutatione antiquum statum, qui vitiosus esse videretur, tuerentur; unius- cuiusque, qui aut suo ingenio, aut multorum annorum usu doctus vera se perspexisse arbi¬ trato, videtur esse suam, qualiscumque est, sententiam cum aliis communicare. Studium quidem illud rerum mutandarum nuper paulatim refrixit

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.