Affordable Access

Quellen des Trogus Pompejus in der persischen Geschichte

Authors
Publisher
Universitäts- und Landesbibliothek
Publication Date

Abstract

Programm des K.K. Deutschen Staatsgymnasiums in Budweis XXXVI. PROGRAMM des t! aalsipmeiura in Budweis veröffentlicht am Schlüsse des Schuljahres 1906—1907. _f>i- ~<^>>- I. Das Moretum und die vergilianischen Jugendgedichte. — Prof. Otto Wilder. H. Schulnachrichten. — Vom Direktor. OL BtlbWEIS. Im Selbstverlage des k. k. deutschen Staatsgymnasium Druck von F. Zdar=sa in Budweis. Z, (JQ0T-) Quae ratio intercedat inter Moretum Carmen et priora opera Vergiliana. E minoribus carminibus, quae in Appendice Vergiliana exstant, vix unum reperimus, quod mira venustate et lepore, simplici nee quae- sito verborum ornatu, lucido rerum ordine Vergilio dignius sit quam Moretum. Forma carminis incompta, ut ita dicam, sed poetica §§t qeque oratoriam dicendi vim in illo invenimus Vergilianam, qua multi e Vergilii carminibus loci minus iueundi fiunt. Deinde imprimis magnam suavitatem ea res affert, quod poeta minimas etiam totius actionis partes acute ele- ganterque exprimit, ut ingenium artificiumque insignis poetae, qui tenuis- simae humillimaeque rei copiam praestare possit, haud difficulter appa- reat. Poeta illo carmine primam partem diurni et rustici operis describit. Simylus rusticus ad primum galli cantum surgit, hesterni ignis cineres in foco suscitat, lumen accendit, e cella frumentum de acervo sumit, quod mola terit Deinde Cybalen Afram advocatam panem, quem farina cri- brata et aqua tepenti formaverat, coquere iussit. Tum Simylus herbas sibi comparat, quibus prandium suum parat. Allium, apium, rutam, coriandrum in mortario mixta Simylus pistillo operose terit, caseo, oleo, aceto addito contrahit. Interea panis coctus est; parato sibi pane et obsonio eius diei Simylus boves in agrum educit ad arandum. Cum Vergilii Eclogis et Oeorgicis illi idyllio rustica et simplex ma- teria communis est, vigore autem et alacritate eius carmina inferiora sunt. Moretum in codice Bembino (iocus iuvenalis' Vergilii nominatur, qua de causa imprimis de Eclogarum atque Oeorgicon dicendi gen

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.