Affordable Access

Preispitivanje kvalifikacije samobluda?

Authors
Publisher
Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb; [email protected]
Publication Date

Abstract

Quoad varia tentamina quae masturbationem in novam volunt lucem ponere auctor iudicium proferre intendit. Assumit ephemeridem Famiglia cristiana num. 47. diei 19. IX 1967. Malitiam intrinsecam masturbationis primario ex laesione ordinis moralis obiectivi, ex indebita usurpatione virtutis generativae, et non primario ex malitia egoismi vult repetere. Ite, minime consetit ut simpliciter dicatur ante annum duodecimum non posse verificari peccatum masturbationis, cum nec post hunc annum semper necessario includat peccatum, nec ante hunc annum semper masturbatio peccati sit expers. Juventutem vult in paedagogia sexuali dirigi versus sublimitatem dominii supra in citamenta appetitus inferioris, et in hoc documentum invenit amoris erga Deum, qui in sua totalitate includat oportet rectum amorem erga seipsum. Hic amor erga seipsum includit ut seipsum homo ordini morali obiectivo subiectum operibus quoque agnoscat.

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.