Affordable Access

Skolastika u svjetlu II vatikanskog koncila

Authors
Publisher
Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb; [email protected]
Publication Date

Abstract

Mysterium Christi propius reddere, humanae vitae plenum sensum adaperire, humanaeque salutis varios aspectus homini nostrae aetatis patefacere — en quod Ecclesiae in votis est, en opus cui indefessas admovet manus. Principii instar hoc teneatur: scholastica integre accepta theologiam imprimis complectitur, et illa Ecclesiae maxime cordi est, at philosophicam pariter vult cleri solidam formationem, quam obtinebit nemo nisi »patrimonio philosophico perenniter valido« innitatur. Quae methodus theologica adhibenda? S. Scripturae necnon doctrinae Patrum exigitur accuratius studium. Sed nec speculativa methodus praetereunda, cuius magister S. Thomas denuo salutatur. Longe ab unoquoque sit ita unius sequi magistri vias, ut aliis quoque merita non agnoscat, qui modus agendi »exclusivismum« doctrinalem, culturae progressui infestum, redoleret, et ipsi doctrinae non parum officeret, Scholastica oportet deveniat vivum elementum culturae christianae, tam hodiernae quara futurae. Operum Doctorum medii aevi critica desideratur editio, et in. hoc meritis plena laudatur Commissio pro editione operum Scoti, nam ex quoque parte scholastica perennem suum valorem indubie demonstrabit. Sed nec in editione operum aliorum Doctorum extrema manus accessit operibus, quod nemo est qui non deleat.

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.