Affordable Access

Temeljne značajke novoga sanktorala u misi i časoslovu

Authors
Publisher
Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb; [email protected]
Publication Date

Abstract

Dissertatio ck notis praecipuis novi Sanctoralis in missa et officio divino exordium sumit a quaestione quaenam sit ratio cultus Sanctorum in missa et officio, seu quaenam sit natura liturgicae hagioduliae atque heortologiae. Breviter illustrata origine, profectu, proliferatione Sanctoralis Romani principia exponuntur novae Sanctoralis ordinationis, quae ad normam decretorum concilii Vaticani II in effectum deducta est. Cum Sanctorum cuitus ad integrum Christi mysterium celebrandum dirigatur, Sanctorale liturgicum sacramentali quadam vi et efficacia pollet in nuntianda et repraesentanda summa totius mysterii paschalis. Cultus enim Sanctorum, inde ab Ecclesiae primordiis, non ad singulos Dei electos sed ad Deum Patrem per Christum in imitate Spiritus ordinatur, occasionem praebente unius aliusve Sancti memoria seu die natali. Novum proinde Sanctorale aequilibrium statuere satagit inter numerum Sanctorum per unius anni decursum colendorum et seriem dierum festorumque liturgicorum Domini mysteriis sacrorum. Magna igitur opus erit prudentia ne iterum ingens Sanctorum festivitatum numerus mysterio Christi celebrando praevaleat, sicuti non semel teste historia evenit saeculis nuper elapsis. Od missam liturgiamque horarum quod attinet, riovum Sanctorale traditionalem cultum Sanctorum in Ecclesia componere temptavit cum sensu sanctitatis colendae in hominibus fidelibusque hodiernis, et quidem a Sanctorali procedens Ecclesiae (particularis) Urbis Romae, cui additi sunt perplures Sancti »maioris momenti« ad alias Ecclesias regionesque terrarurn pertinentes. Instauratione liturgica Sanctoralis Romani peracta gaudere fas est et de euchologio millibus orationum precumque exemplaribus locupletato et de lectionario variis ditato lectionibus biblicis longioris et brevioris ductus necnon textibus hagiographicis sedulo delectis, qui anthologiam christianorum classicam constituere dicendi sunt. Unde concludere licet novo Sanctorali Romano, si cum praecedenti serie Sanctorum colendorum comparetur, progressum evidentem esse effectum, quamquam asseverari nequeat instaurationem hocce in gressu sistere neque amplius processuram esse. Futurae ergo erit aetatis iudicium bene perpensum validumque ferre de sorte et exitu huius Sanctoralis innovati in Ecclesia.

There are no comments yet on this publication. Be the first to share your thoughts.